- SYMPLEGADES
- SYMPLEGADESquae et Cyaneae, hodie le Pavonare, insul. duae, sive potius scopuli, trans Bosporum Thracium, in ipso Ponti Euxini ostio, mille quingentis passibus ab Europa distantes; tam modicô autem inter se discretae intervallô, ut ex adverso quidem intrantibus geminae cernatitur, paulum vero deflexâ acie, coeuntium speciem praebeant. Quae res occasionem praebuit poetarum fabulis, qui eas olim inter se concurrisle tradunt; unde et nomen accepêrunt ἀπὸ τοῦ Ϛυμπλήττεςθαι, h. e. a concurrendo, seu conflictando. Ovid. l. 15. Met. v. 337.——— Timuit concursibus ArgoUndarum sparsas Symplegadas elisarum.Idem, l. 1. Trist. Eleg. 9. v. 47.Alteranamque parat Symplegadas ire per altas,Scindere Bistonias altera puppis aquas.Et tursus in Epistola Medeae 12. Heroid. v. 121.Compressas utinam Symplegades elisissent.Euripides, in Prologo Medeae:Ε῎ιθ᾿ ὤφελ᾿ Αργοῦς μὴ διαπτᾶςθαι σκάφοςΚόλχων ἐς αἶαν Κυανέας Συμπληγάδας.Ubi scholiastes: Τὰς περὶ τὸ ςτόμα τοῦ Πόντου λέγει, αἱ δἰ ἀπάτην τῆς ὅψεως δοκοῦϚιν ενταῦθα κακεῖ φέρεςθαι. Eratosthenes Συνορμάδας vocavit, Isaciô teste, ut Latini Concurrentia saxa. Alii Συνδρομάδας dixêrunt. Unde Val. Flacc. l. 1. v. 59.——— Certus Scythico concurrere PontoCyaneas ———Est etiam Symplegas sing. numero. Lucan. l. 2. v. 715.Ut Pagasaea ratis peteret cm Phasidos undas,Cyaneas tellus emisit in aequora cautes,Raptâ puppe minor subducta est montibus Argo,Vanaque percussit Pontum Symplegas inanem.Seneca Tragoedus, in Hercule Insano, Actu 5. v. 1211.—— Illaquoe Pontum ScythenSymplegas arctat. ——Martialis, l. 11. Epigr. 100 v. 5.Si constringantur geminâ Symplegade culi.Vide Cyaneae. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.